Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга

141. De bello fratrum de cristburgk in secunda apostasia, et de quodam miraculo, et de occisione multorum pruthenorum
Frater Theodoricus dictus Rode, commendator de Cristburgk infra secundam apostasiam exiit cum fratribus et peregrinis numero centum, et post depredacionem terre Pogesanie, secuta fuit eos innumera multitudo Pruthenorum, quos dum sine conflictu evadere non posset, confisus de misericordia dei vertit faciem suam ad eos, et dum viriliter eggrederetur in bello, conversi sunt in fugam, et fratres et peregrini sequentes ipsos tot occiderunt, quod nunquam a paucis hominibus uno die tot fuerunt homines interfecti. Captivi autem, qui ligati ducebantur a fratribus, dixerunt, quod vidissent in actu bellandi unam pulcherrimam virginem vexillum fratrum in aëre ducentem, de qua visione, tam meticulosi facti fuerunt, et emarcuit cor eorum, quod nullus ad defensionem ponere se audebat.
142. De expugnacione cujusdam propugnaculi
Congregati Pogesani rursum bella movere volunt, et precedentes usque Cristburgk, quoddam castrum situm juxta ipsum, in quo fideles Pomesani habitabant, fortiter impugnantes, tandem intraverunt potenter, et captis et occisis hominibus preter eos, qui ad castrum Cristburgk confugere poterant, dictum propugnaculum funditus destruxerunt.
143. De morte duodecim fratrum et quingentorum virorum et de destructione civitatis cristburgk, castri pomesanorum et suburbii fratrum, et occisione plurium cristianorum
Diwanus dictus Clekine capitaneus Barthorum et Linko Pogesanus cum magno exercitu intraverunt terram Colmensem, et dum ad clamorem hujus exercitus fratres de Cristburgk et alii convenissent ad terram Colmensem, Pogesani, ut Diwanus preordinaverat, cum valido exercitu equitum et peditum venerunt ad castrum dictum Tranpere, situm infra Cristburgk et Mergenburgk, in cujus obsidione reliquerunt pedites, et quendam dictum Colte ipsis capitaneum prefecerunt. Sed equites transiverunt usque ad territorium dictum Algent, in quo nunc situm est castrum Mergenburgk, et usque ad Insulam sancte Marie occidendo, capiendo et cremando, quicquid in via eis occurrit. Quo intellecto fratres de castris Pusilia et Vischovia cum suis armigeris venerunt fratribus et civibus de Cristburgk jam in armis paratis in auxilium. Et dum fratres procedentes appropinquarent castro obsesso, Prutheni cessantes ab impugnacione conversi sunt in fugam. In hac fuga et impugnacione castri multi Prutheni occisi fuerunt, et letaliter vulnerati, et Colte capitaneus eorum eciam cecidit gladio interfectus, sicque pedites fugientes occurrerunt equitibus. De quo territi, congregaverunt se et equites et pedites, et in litore Sirgune castra metati sunt, fratribus ex opposito se locantibus cum suo exercitu. Prutheni videntes, quod sine bello evadere non possent, considerata opportunitate, dum Cristiani quasi nihil timentes sine custodia debita essent, imo eciam sellas de equis posuissent, mediam partem exercitus sui occulte permiserunt transire fluvium, qui Cristianos retro, alii ante, bello durissimo invaserunt, et antequam Cristiani se possent preparare ad defensionem, occisi fuerunt XII fratres et quingenti viri circa villam Poganste. Reliquos fugientes ad civitatem secuti sunt, et post modicam impugnacionem potenter intraverunt, et civitatem et castrum Pomesanorum et fratrum suburbium penitus destruxerunt, captis et occisis omnibus preter illos, qui ad castrum fratrum confugere potuerunt. Hoc tempore non remanserunt in castro Cristburgk, nisi tres fratres et tres famuli et quidam Pomesanus, dictus Sirenes, qui propter quedam delicta, que commiserat, fuit vinculis mancipatus. Hic fractis compedibus cum gladio et lanceis tanquam leo intrepidus stetit in ponte castri fratrum, et prohibuit introitum hostibus, quousque porta clauderetur. Quo facto, quidam frater telo occidit quendam Pruthenum, cui XL pueri Cristiani capti et ligati simul commissi fuerunt custodiendi, et pueri currentes ad castrum evaserunt perpetuam servitutem.
144. De morte plurium pruthenorum
Diwanus predictus iterum seviens in sanguinem Cristianum, congregato exercitu valido, territoria circa Cristburgk et Mergenburgk denuo depredavit, putans, quod nunc deberet ei ad votum succedere sicut prius. Jam enim tot fratres et alios Cristianos interfecit et captivavit, quod non credidit aliquos superesse, que resistere possent ei. Unde premisso exercitu suo cum spolio, ipse cum paucis sequebatur. Sed fratres de Cristburgk et Elbingo cum modico exercitu confisi in eum, cujus virtute unus persequebatur mille, et duo fugaverant decem milia, venerunt ad fluvium Chobar. Ibi Diwanum viriliter sunt aggressi, et quendam consanguineum ipsius, dictum Dabore, et totum populum occiderunt. Sed Diwanus cum paucis non sine magna verecundia fugiens sic evasit. Reducentes ergo fratres predam, quam de manu ipsorum eruerant, cum graciarum actione ad propria sunt reversi.
145. De difficultate ducendi victualia ad castrum cristburgk
Vallatis fratribus de Cristburgk undique potencia hostium, raro absque magno periculo et labore necessaria ipsis duci poterant de Elbingo. Unde accidit tribus vicibus, quod dum per fluvium Sirgune talia ducerentur, et fratres et famuli rebus et vita sunt privati, de quo tanta fames orta fuit in castro Cristburgk, quod nisi Samile quidam nobilis de Pomesania, pater Tussini, existens cum adversariis, occulte tamen diligens fidem et fratres, non subvenisset, castrum fuisset hominibus vacuatum. Quod cum Prutheni perciperent, indignati dictum Samile ceperunt, et aquam bulientem in os